ORDINARIUS

ORDINARIUS
I.
ORDINARIUS
apud Sueton. de Rhetorib. c. 2. Ordinarium eum appellat, deridens ut inflatum ac levem et sordidum; ubi perperam vulgo legitur Hordearium, scurra est. Ita enim apud Veteres scurra dicebatur. Festus, Ordinarius homo scurra ac improbus. Aliter Buffo, Planipes, Neanicologus, Coprias, Aretalogus, Paradoxologus etc. Graece Κοπρολόγος, Μύξος, Α᾿λαζὼν, Καυχηματίας etc. Vide Salmas. Not ad Tertullian. de Pallio. Ioh. Calvin. Lexic. Iuridic. de voce hac ista habet, Ordinarius, inquit, Festo solutus scurra et improbus, qui assidue in litibus moratur ob eam causam, quod in ordine stet adeuntium Fraetorem, ex Hottomanno et Rhodigino.
II.
ORDINARIUS
apud Vopisc. in Bonoso, c. 14. et Capitolin. in Clodio Albino, c. 11. idem est, qui Graecis Τακτικὸς, manipularis nempe miles, qui in ordine est, Fest. Apud Vegetium l. 2. c. 7. 8. 15. qui ordinem ducit, Ταξίαρχος. Cuiusmodi ordinarios, qui prima in acie pugnarent, primosque in praelio ordinesducerent, cos esse, qui antea Principes vocabantur, idem ait c. 15. Olim namque et liberâ stante Rep. sic acies ordinabatur, ut primi hastati pugnarent, deinde principes, postremô loco triarii; verum mutatâ postea ferme in totum militiae ratione, principes dicti sunt, qui in prima acie capesserent pugnam, quô nomine primi ordines vel primorum ordinum ductores, h e. ordinarii intelligebantur. Forte et iidem cum Evocatis, qui cum milites essent veteres et e militia iam exiisent, ad eam sponte revocabantur, ordinum ac praemiorum spe. Atque hi certô numerô in legione militabant, et Ordinarii Legionis dicebantur, quorum mentio in veterib. saxis. Distinguebantur autem a Centurionibus; quod Centuriones non essent, neque extra proelium munere suô fungerentur, sed cum proeliandum solum esset, ordines ducendos acciperent etc. Vide plura de iis apud Salmas. Not. ad Capitolin. in Maximinis et Vopisc. in Bonoso, loc. cit. item infra in Ordines alibique. Praeterea Ordinarii dicuntur, Iudicum Ordinariorum Officiales, vel Apparitores, qui inter Cornicularios, Commentarienses, Numerarios, Apparitores vel Speculatores recensentur, in Notit. Imperii, alibique passim. Sed et Ordinarii, apud Romanos servi dicti sunt, qui aliis servis praepositi, certum ministerium, officium ve in familia exercebant. Theophilus τοὺς πρώτους οἰκέτας, sicut Vicarios, quos illis opponit, τοὺς τῶ οἰκετῶν οἰκέτας, appellat. Vide Tit. Popmam de Operis Serv. et plura vocis significata apud Calvin. Lexic. Jurid. In Charta Henrici Imperatoris A. C. 1312. Ordinarius Judicem denotata ordinarium. In Ecclesia Romana. Ordinarius loci Episcopus dicitur, qui habet ordinariam Jurisdictionem in causis Ecclesiasticis; Gallis vulgo l'Ordinaire, apud Littletonem sect. 136. 648. Ordinary. Vide Statuta Wilhelmi Scotiae Regis. c. 22. §. 2. Idem nomen dignitatis est, in ordine Canonicorum Regularium, cujus munus recitat Innoceantius III. Ep. l. 1. p. 30. edit. Venetae. Praedictorum vero octo, (Canonicorum Regularium in Ecclesia Perusina) major Archipresbyter erit, alius Ordinarius, sequens Camerarius — Ordinarius vero claustrum debet ex officio custodire, signare diligenter et auscultare a singulis lectiones etc. Ordinarius vero Ordinariorum dicitur summus Pontifex, ex quo collationem beneficiorum sibi vindicavit, in Concilio Lateranensi c. 5. c. Antiqua de Privil. et exinde Pontifex concurrit cum omnibus Ordinariis et jure praeventionis confert omnia beneficia vacantia. In eadem Ecclesia, Ordinarii etiam dicuntur ex ordine Ecclesiastico, dignitates Ecclesiarum, quibus competit aliqua jurisdictio. Lindwodus ad Provinciale Cantuar. Ecclesiae l. 1. tit. 7. Ordinarius principaliter habet locum de Episcopo et aliis superioribus, qui soli sunt universales in suis jurisdictionibus, sed sunt sub eo Ordinarii, hi videlicet, quibus competit jurisdictio ordinaria de jure, privilegio vel consuetudine etc. Nec non Canonici Ecclesiarum Collegialium in Charta A. C. 1040. apud Ughellum, laudatum Car. du Fresne Glossar. quem vide. In Aula Gallica Ordinarius vocatur, item Nobilis Ordinarius, Gall. Ordinaire, item Gentilhomme Ordinaire, Minister Regis, qui
mandata ejus ad Parlamenta et in provincias perfert: missusque ad Reges Principesque exteros illis cum laetis eorum rebus Regis sui nomine gratulatur, tum tristibus ejus συμπάθειαν illis testatur. Richeliet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Ordinarius — Sm ordentlicher Professor per. Wortschatz fach. (16. Jh.) Neoklassische Bildung. Verselbständigtes Attribut aus Professor ordinarius ordnungsgemäß berufener Professor , zu l. ōrdo (ordinis) Reihe, Ordnung . Lokalbildung: Ordinariat.    Ebenso… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Ordinarius — Ordinarius: Die Bezeichnung für »ordentlicher Professor an einer Hochschule« ist aus »Professor ordinarius« gekürzt. Das lat. Adjektiv ordinarius »ordentlich« gehört zu lat. ordo »Reihe, Ordnung« (vgl. ↑ Orden) …   Das Herkunftswörterbuch

  • Ordinarius — steht für: eine universitäre Position, siehe Lehrstuhl eine kirchliche Position (Papst, Diözesanbischöfe u. a.), siehe Ordinarius (Kirche) Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselb …   Deutsch Wikipedia

  • Ordinarĭus — (lat.), im kirchenrechtlichen Sinn jeder, dem kraft seines Amtes eine ordentliche Jurisdiktion zukommt. Da letztere innerhalb einer Diözese der Bischof besitzt, also jeder Diözesanbischof für seine Diözese; der Papst ist O. für die ganze Kirche;… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ordinarius — Ordinarĭus (lat.), ordentlicher Professor (Professor ordinarĭus) an einer Universität; Hauptlehrer einer Schulklasse; bei den Katholiken der Inhaber einer selbständigen Leitungs und Regierungsgewalt (Papst und Bischöfe) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Ordinarius — Ordinarius, lat. ordentlich, gewöhnlich, in gehöriger Reihe u. Ordnung stehend; in der Kirchensprache heißt O. der Diöcesanbischof, insofern er allein unmittelbar befugt ist, in der Kirche zu lehren, die Sacramente zu spenden od. einen Act der… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Ordinarius — (lat.), 1) (röm. Ant.), der gemeine Legionssoldat; 2) ein Unteranführer; 3) der von der Behörde geordnete Richter; 4) jeder Geistliche, welcher einer Kirche, Gemeinde, Diöcese etc. vorsteht; 5) der Bischof, dem eine geistliche Gerichtsbarkeit u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ordinarius — index regular (conventional) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Ordinarius — o. Prof.; Lehrstuhlinhaber; C4 Professor (umgangssprachlich); ordentlicher Professor * * * Or|di|na|ri|us 〈m.; , ri|en〉 1. ordentl. Professor (an einer Hochschule) 2. Klassenlehrer (an einer höheren Schule) 3. Bischof od. dessen Stellvertreter in …   Universal-Lexikon

  • Ordinarius — Or|di|na|ri|us der; , ...ien [...i̯ən] <zu lat. ordinarius »ordentlich; regelmäßig mit etwas betraut«; Bed. 1 u. 3 gekürzt aus (Professor) ordinarius, Bed. 2 aus mlat. ordinarius »zuständiger Bischof«>: 1. ordentlicher Professor an einer… …   Das große Fremdwörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”